- LACONICAE Claves
- LACONICAE Clavescum tribus erant dentibus, cum communes, i. e. βαλανάγραι, unico tantum praeditae essent, qui in βάλανον infigebatur, ad eam extrahendam; adeoque frqaudibus minus erant obnoxiae: unde quiritantur mulieres apud Aristoph. ςθεσμοφόριαξ usum Laconicarum clavium, quas viritum gestarent, multum sibi et furtis suis incommodare,------ Οἱ γὰρ ἄνδρες ἤδη κλειδίαΦοροῦσι κρυπτ`α καὶ κακοηθέςταταΛακώνικ᾿ ἄττα τρεῖς ἔχοντα γομφίους.Dentibus his similem esse stellarum dispositionem, in Asterismo Cassiopeae. Aratus habet, quem sic vertit Germanicus:Qualis serratos obicit clavicula dentes,Succutit et foribus praeducti vincula claustri,Talis disposita est stellis, ipsa horrida vultu.Avien. vero.Lux hebes est matri; Sic qualm Caria quondamNoverat intrantem per cualstra tenacia clavem,Formatur stellis distantibus.Ubi eandem clavem Caricam vocat, quod Laconicis clavibus etiam Cares uterentur. Uti autem communis clavis unâ tantum virgâ ferreâ constabat, quae in balanum iniecta eam e clastro sursum trahebat; ita in Laconica quibusdam velut duae claves erant sese in vicem decussantes, in formam crucis, unde et δικλὶς haec clavis dicta etc. Porro antiquae claves brevissimae erant, nihilqueve praeter annulum, quo tenebantur, habebant et dentes, quiinibant claustrum; Laconicae inprimis, quae, quod totae intra claustrum immersae laterent, κρυπταὶ propterea, i. e. occultae, quoque dictae sunt: similes quodam modo illis, quibus hodie Carthusianorum familiae in suis Monasterii conclavibus utuntur, quas et Carthusianas proin quidam appellant. Nempescapum Salmas. videntur habuisse rectum et superne transversariam virgulam, in tresdentes divisam, cuiusmodi claves, insertae claustro et sursum cum impetu levatae, succutiebant repagula ac deiciebant, quod ἀιακρούειν et ἀναπόπτειν Graeci dicunt; non vero circumagebantur intra repagula. Cum vero claves communes, quibus portae urbium claudebantur, ut ex Aeneae Tacticis constat, et Ianuae, h. e. primores et in publicum exeuntes aedium fores, βάλανον e sera lignea trahebant: Laconicae artificii sollertioris, quibus conclavia et thalami oeciqueve ac cetera interiorum aedium membra occludebantur, repagula ferrea ac brevia, μοχλία σιδηρᾶ Graecis et ὀχῆας, removebant; a quibus postmodum reliqua omnia clavium genera et artes formaeque diversae sunt productae etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 928. et seqq. At cum multum difficile non esset, etiam sine clavi reserare eas fores, quae clavibus talibus ἀνακρουςτικαῖς aperiebantur; facto enim digitulo ferreo triobolari poterant subaperiri fores, ut apud eund. Comic. mulieres addunt, longe subtillioris ac magis artificis sollertiae claves postmodum iidem Lacones invenêre, Europide auctore, qui σφραγίδια πριπήδεςτα, signacula ligni corrosi figurâ impressâ. foribus docuit appendere uti in versibus seqq. apud eund. poetam habes etc. Ibid. Vide et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.